1994. - 1817/94.sz. levelek az Apostoli Nunciatúrától

NUNTIATURA APOSTOLICA IN HUNGARIA

N. 1817\94

Nos ANGELUS ACERBI
Archiepiscopus titularis Zellensis
Nuntius Apostolicus in Hungaria

Vigore facultatum nobis ab Apostolica Sede tributarum erectum declaramus Ordinariatum Militarem in Hungaria iuxta. Decretum "Hungariae - De Ordinariatus militaris erectione" datum Romae a Congregatione pro Episcopis, die decima octava mensis aprilis anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto.

Datum in urbe Budapestini, die decima guarta mensis maii Anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto.

 

 

NUNTIATURA APOSTOLICA IN HUNGARIA

N. 1818\94

Die decima octava mensis aprilis AD 1994 Summus Pontifex JOANNES PAULUS II, nominavit Reverendissimum Dominum GASPAR' LADOCSI, Episcopum titularem Sebargensem ac Ordinarium Militarem in Hungaria.

Vigore facultatum Nobis ab Apostolica Sede tributarum concedimus ut Reverendissimus Dominus Gaspar Ladocsi recipere possit Ordinationem Episcopalem priusquam Apostolicae sub plumbo Litterae perveniant.

Eidem Reverendissimo Domino omnia bonc a Deo optantes faustum ac fructuosum ministerium pastorale in noviter erecto Ordinariatu Militari precamur.

Datum Budapestini ex Aedibus Nuntiaturae Apostolicae in die festo Sancti Mathiae Apostoli, die decima quarta mensis maii A.D. 1994.

Angelus Acerbi
Archiepiscopus Tit. Zellensis
Nuntius Apostolicus

Típus: 
Jogszabály
Tartalom dátuma: 
szombat, 1994, január 1