1994 Decretum - A Magyarországi Katonai Ordinariátus megalapítása

CONGREGATIO PRO EPISCOPIS

Prot. N. 284/92

De Ordinariatus militaris erectione

 

 

DECRETUM

Cum Apostolicam Sedem et Hungariae Magistratus inter sollemnis nuper inita sit pactio, eum in finem ut militibus et christifidelibus catholicis ad copias terrestres, maritimas et areas pertinentibus, stabili firmioreque ratione, spiritualia praestentur adiumenta, Summus Pontifex IOANNES PAULUS, Divina Providentia PP. II, suppleto, quatenus opus sit, eortim interesse habentium vel habere praesumentium consensu, praesenti Congregationis pro Episcopis Decrete, Ordinariatuni militarem in Hungaria erigit atque constituit.

Ordinariatus militaris praedictae Dicionis regetur: normis gereralibus Constitutionis Apostolicae "Spirituali Militum Curae", propriis Statutibus ab Apostolica Sede editis, legibus ecclesiasticis universalibus.

Ad haec exsecutioni mandanda idem Summus Pontifex Exc.mum P.D. Angelum Acerbi, Archiepiscopum titularem Zellensem et in Hungaria Apostolicum Nuntium, deputare dignatus est opportunis et necessariis eidem conlatis facultatibus, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis quam primum mittendi.

Quibus super rebus praesens edi iussit Decretum perinde valiturum ac si Apostolicae sub plumbo Litterae datae forent.

Datum Romae, ex Aedibus Congregationis pro Episcopis, die 18 mensis Aprilis anno 1994.

 

Típus: 
Jogszabály
Tartalom dátuma: 
vasárnap, 2016, július 17