Prot. N. 802/97 CONGREGATIO PRO EPISCOPIS ORDINARIATUS MILITARIS HUNGARIAE
De Statutorum ratihabitione DECRETUM Omnium Ecclesiarum sollicitudine (cfr. 2 Cor 11,28) qua Romanus Pontifex urgetur, IOANNES PAULUS, Divina Providentia PP. II, melius consulere studens opitulationi eorum fidelium qui inter copias sunt conscripti, Apostolicam Constitutionem "Spirituali militum curae", die XXI mensis Aprilis anno 1986 editam, promulgavit. Ibi enim generaliores sanciebantur normae, quae ad omnes Ordinariatus militares ad praesens exstantes, vel in posterum erecturos, pertinerent. Id insuper eadem Constitutione Summus Pontifex decrevit, ut huiusmodi normae aptius explicarentur atque pro temporum locorumque opportunitate accommodarentur per leges particulares seu peculiaria Statuta, ab Apostolica Sede pro unoquoque Ordinariatu condita. Itaque, ratione habita multiplicium necessitatum atque adiunctorum sive ecclesiastici sive civilis generis, in quibus proprium Ordinariatuum pastorale munus disponendum et exsequendum est, voluit Romanus Pontifex socia eorumdem Ordinariatuum opera uti, ut ipsa legum particularium scriptura ac confectio variis locorum temporumque adiunctis congruenter responderet. Itaque omnibus ac singulis Ordinariis militaribus mandavit, ut unisquisque suae particularis legis exemplar appararet secundum dictae Constitutionis Apostolicae Spirituali militum curae
Prot. N. 802/97 II generales normas, necnon peculiares normas superioris temporis hisce cum normis congruentes, utpote tale specimen Statutorum Apostolicae Sedi traderet, eo sane consilio ut exhiberentur et recognoscerentur antequam supremae Romani Pontificis auctoritati approbanda subicerentur et ab eadem Apostolica Sede publice ederentur. Haec Congregatio pro Episcopis, a qua potior pars Ordinariatuum castrensium dependet, postquam exemplar Statutorum Ordinariatus militaris in Hungaria attente perpendit, collatis cum ipso Ordinario militari consiliis ad necessarias opportunasque mutationes inducendas, Summo Pontifici in Audientia die 27 mensis Februarii vertentis anni subiciendum curavit. Summus vero Pontifex IOANNES PAULUS, Divina Providentia PP. II, de iis omnibus certior factus, id muneris huic Congregationi commisit, ut, ad normam can. 30 C.I.C., hoc ipso Decreto Ordinariatus militaris seu castrensis in Hungaria Statuta publice ederet. Attento autem praescripto can. 8 2 C.I.C., haec Statuta Ordinariatus castrensis Reipublicae Hungariae vigere incipient post unum mensem elapsum ab eorumdem promulgatione, quae quidem per commentarios ipsius Ordinariatus militaris vel Conferentiae Episcoporum Hungariae fiet. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus Congregationis pro Episcopis, die 22 mensis Martii anno 1999.
|