| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Praesentes: S.E.R. BÁBEL Balázs archiepiscopus Kalocsa-Kecskemetensis Mons. BERTA Tibor vicarius generalis Ordinariatus Militaris Rev. HANKOVSZKY Béla capellanus militaris
Mons. Berta Tibor vicarius generalis communicat praesentibus: Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Ladislaum Bíró, Ordinarium Militarem Hungariae die 9. januarii 2009. ostendisse ad normam CIC can-is 382. § 3. apostolicas litteras Suae Sanctitatis Papae Benedicti XVI-i coram personalitates supra nominatas, quibus promotus est ad officium Ordinarii Militaris Hungariae. Litterae apostolicae lectae sunt latine a S.E.R. Juliusz JANUSZ, Archiepiscopo tit. Nuntio Apostolico, hungaricae vero Berta Tibor vicarius generalis. Secundum has authenticas litteras apostolicas S.E.R. Ladislaus Bíró, Ordinarius Militaris Hungariae die 9. januarii 2009. ad normam iuris can-is 382. § 4. cum sollemni actu liturgico legitime accepit gubernationem Ordinariatus Militaris Hungariae. Datum Budapest, die 9. Januarii, anno 2009.
P.H.
Mons. Berta Tibor vicarius generalis |